라틴어 문장 검색

si vehementius, rosa vel melino vel murteo, cui vinum austerum sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장71)
Ubi ad cibum ventum est, dari debet is valens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, vinum austerum vel certe subausterum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장74)
Quod si puer est qui laborat, neque tantum robur eius est, ut ei sanguis mitti possit, siti ei utendum est, ducenda alvus vel aqua vel tisanae cremore, tum denique is levibus cibis nutriendus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장8)
Si siccus manet stomachus, protinus vel tisanae vel halicae vel orizae cremor dandus est, cum quo recens adeps cocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장25)
vinum, cum dabitur, austerum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장32)
Idem praestat pulvis ex contritis aridi myrti vel rubi foliis, aut ex austeri et boni vini arida faece;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장9)
Si verendum est, ne deficiat, tum et intrita ex hoc, et hoc ipsum austerum quidem, sed tamen tenue, meraculum, egelidum subinde et liberaliter dandum est, adiecta polenta, si modo is aeger parum cibi adsumit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장16)
Ultimum auxilium est in alvum tisanae vel halicae cremorem ex inferioribus indere, siquidem id quoque vires tuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장25)
Vinum quoque utile est austerum, sed quam tenuissimum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장39)
Ergo vini quoque, sed austeri, necessarius usus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장33)
Cibis vero opus est copiosis, variis, boni suci, quique etiam si minus facile corrumpantur, vino austero.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장37)
Cibus esse debet primo acer, ut alium, porrum, idque ipsum ex aceto, vel ex eodem intubus, ocimum, lactuca, dein lenis, ut sorbitio ex tisana vel ex halica vel ex amulo, lacte adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장58)
Vinum adsumi debet leve, austerum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장63)
omisso Graeco vino bibere integrum austerum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장17)
At si aeque tenuis 40 die pituita est, vel nares aeque clausae videntur, adsumendum est vinum Aminaeum austerum, dein rursus biduo aqua;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION